- INDUS
- INDUSdicitur ἐλεφανταλωγὸς, h. e. rector Elephanti, undecumque sit ortus, quia hac arte maxime praestant, qui in India nati sunt et alios docuêrunt. Polyb. l. 1. de Caecilio, qui Asdrubalem vicit fugavitque, θηρία συν` αὐτοῖς μὲν λ᾿νδοῖς ἔλαβε δέκα, belluas cum ipsis Indis decem cepit. Et l. 3 cum Hannibalis elephanti Rhodanum traiecêrunt, τοὺς μὲν λ᾿νδοὺς ἀπιλέςθαι συνέβη πάντας, τοὺς δ᾿ ἐλέφαντας διασωθην̑αι, Cûm Indi omnes periissent, elephantos servari contigit. In quibus verbis Indi vocantur, qui in India nati non erant, sed in Africa. Alrter se res habuit de Eupatoris elephantis, quorum rectores cum ipsis belluis ex India venisse vero consentaneum est, 1. Maccab. c. 6. v. 37. super unamquanque milites erant triginta duo pugnantes in eis, et Indus eius. Ubi Vulgatus habet, Indus Magister bestiae, etc. Istiusmodi Indo harpen tribuit Aelian. Hist. l. 13. c. 1. Πολεμιςὰς μὲν τρεῖς ῾φέρεἰ παῤ ἑκάτερα βάλλονται καὶ τὸν τρίτον κατόπιν, τέταρτον δὲ τὸν τὴν ἅρπην κατέχοντα διὰ χειρῶν, καὶ ἐκείνῃ τὴν θῆρα ἰθυν´αντα. Bellatores quidem tres gerit, duos ab utraque parte et tertium retro pugnantem, quartum autem harpen manu tenentem, quâ belluam dirigat. Sic apud eund. l. 13. c. 22. elephas officii sui monetur τῇ ἐκ τῆς ἅρπης κρούσεἰ nisi quis malit ὄρπην ex Hesychio legere, cui ὄρωη, est σίδηρος, ᾧ τὸν ἐλέφαντα τύπτουσίν, ferrum, quo elephantem verberant: Ut in Philostrato, καλαύροψ est incurvus baculus, quo puer elephantem regit. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. II. c. 27. p. 268. et 269.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.